Letanías “In tempore mortalitatis et pestis”

La Santa Iglesia tiene hermosas oraciones que recitar en caso de calamidad. Entre ellas están las letanías “in tempore mortalitatis et pestis”. Las recitaremos delante del Santísimo Sacramento durante la Bendición Eucarística para pedir a Dios Nuestro Señor que, en este tiempo de coronavirus, proteja a todos los miembros del Instituto, a los fieles y amigos y a todas las familias de esta epidemia.

Deben leerse las Letanías de los Santos, a las cuales hay que añadir las invocaciones siguientes, repitiéndolas dos veces:


A peste, fame et bello, libera nos Domine

Ut a pestilentiæ flagéllo nos liberáre digneris, Te rogamus audi nos

Acto seguido en las oraciones se invoca al mártir San Sebastián, que en el pasado protegió a la Cristiandad de la peste.

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de cœlis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere
Spiritus Sancte Deus, miserere
Sancta Trinitas unus Deus, miserere
Sancta Maria, ora pro nobis
Sancta Dei Genitrix, ora
Sancta Virgo Virginum, ora
Sancte Michael, ora
Sancte Gabriel, ora
Sancte Raphaël, ora
Omnes sancti Angeli et Archangeli, orate
Omnes sancti beatorum Spirituum Ordines, orate
Sancte Joannes Baptista, ora
Sancte Joseph, ora
Omnes sancti Patriarchæ et Prophetæ, orate
Sancte Petre, ora
Sancte Paule, ora
Sancte Andrea, ora
Sancte Jacobe, ora
Sancte Joannes, ora
Sancte Thoma, ora
Sancte Jacobe, ora
Sancte Philippe, ora
Sancte Bartholomæe, ora
Sancte Matthæe, ora
Sancte Simon, ora
Sancte Thaddæe, ora
Sancte Mathia, ora
Sancte Barnaba, ora
Sancte Luca, ora
Sancte Marce, ora
Omnes sancti Apostoli et Evangelistæ, orate
Omnes sancti Discipuli Domini, orate
Omnes sancti Innocentes, orate
Sancte Stephane, ora
Sancte Laurenti, ora
Sancte Vincenti, ora
Sancti Fabiane et Sebastiane, orate
Sancti Joannes et Paule, orate
Sancti Cosma et Damiane, orate
Sancti Gervasi et Protasi, orate
Omnes sancti Martyres, orate
Sancte Silvester, ora
Sancte Gregori, ora
Sancte Ambrosi, ora
Sancte Augustine, ora
Sancte Hieronyme, ora
Sancte Martine, ora
Sancte Nicolaë, ora
Omnes sancti Pontifices et Confessores, orate
Omnes sancti Doctores, orate
Sancte Antoni, ora
Sancte Benedicte, ora
Sancte Bernarde, ora
Sancte Dominice, ora
Sancte Francisce, ora
Omnes sancti Sacerdotes et Levitæ, orate
Omnes sancti Monachi et Eremitæ, orate
Sancta Maria Magdalena, ora
Sancta Agatha, ora
Sancta Lucia, ora
Sancta Agnes, ora
Sancta Cæcilia, ora
Sancta Catharina, ora
Sancta Anastasia, ora
Omnes sanctæ Virgines et Viduæ, orate
Omnes Sancti et Sanctæ Dei, intercedite pro nobis
Propitius esto, parce nobis, Domine
Propitius esto, exaudi nos, Domine
Ab omni malo, libera nos, Domine
Ab omni peccato libera
Ab ira tua, libera
A subitanea et improvisa morte, libera
Ab insidiis diaboli, libera
Ab ira, et odio et omni mala voluntate, libera
A spiritu fornicationis, libera
A fulgure et tempestate, libera
A flagello terræmotus, libera
A peste, fame et bello, libera (bis dicitur)
A morte perpetua, libera
Per mysterium sanctæ in­carnationis tuæ, libera
Per adventum tuum, ­libera
Per nativitatem tuam, libera
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera
Per crucem et passionem tuam, libera
Per mortem et sepulturam tuam, libera
Per sanctam resurrectionem tuam, libera
Per admirabilem ascensionem tuam, libera
Per adventum Spiritus Sancti Paracliti, libera

In die judicii, libera
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus
Ut nobis indulgeas, te rogamus
Ut ad veram pœnitentiam nos perducere digneris, te rogamus
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, te rogamus
Ut [domnum apostolicum] et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus
Ut inimicos sanctæ Ecclesiæ humiliare digneris, te rogamus
Ut regibus et principibus christianis pacem et ve­ram concordiam donare digneris, te rogamus
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris, te rogamus
Ut mentes nostras ad cœlestia desideria erigas, te rogamus
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum, et benefactorum nostrorum ab æterna damnatione eripias, te rogamus
Ut fructus terræ dare et conservare digneris, te rogamus

Ut a pestilentiæ flagéllo nos liberáre digneris, Te rogamus audi nos (bis dicitur)
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem æternam donare digneris, te rogamus
Ut nos exaudire digneris, te rogamus
Fili Dei, te rogamus
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

Pater noster, (secreto).
V. Et ne nos inducas in tentationem,
R. Sed libera nos a malo.

Psalmus 6

Domine, ne in furore tuo arguas me, * neque in ira tua corripias me.

Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: * sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

Et anima mea turbata est valde: * sed tu, Domine, usquequo?

Convertere, Domine, et eripe animam meam: * salvum me fac propter misericordiam tuam.

Quoniam non est in morte qui memor sit tui: * in inferno quis confitebitur tibi?

Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: * lacrimis meis stratum meum rigabo.

Turbatus est a furore oculus meus: * inveteravi inter omnes inimicos meos.

Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem: * quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

Exaudivit Dominus deprecationem meam, * Dominus orationem meam suscepit.

Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: * convertantur et erubescant valde velociter.

Gloria Patri.

V Domine, non secundum peccata nostra facias nobis.

R Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis.

V Adiuva nos, Deus, salutaris noster.

R Et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos.

V Domine, ne memineris iniquitatem nostram antiquarum.

R Cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.

V Ora pro nobis, sancte Sebastiane.

R Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

V Domine, exaudi orationem meam.

R Et clamor meus ad te veniat.

V Dominus vobiscum.

R Et cum spiritu tuo.

Oremus     Oratio

Exaudi nos, Deus, salutaris noster: et, intercedénte beata et gloriosa Dei Genitrice Maria semper Virgine, et beato Sebastiano Martyre tuo, et omnibus Sanctis, populum tuum ab iracundiæ tuæ terroribus libera, et misericordiæ tuæ fac largitate securum.

Propitiare, Domine, supplicantibus nostris: et animarum et corporum medére languoribus: ut, remissione percépta, in tua semper benedictione lætémur.

Da nobis, quæsumus, Domine, piæ petitionis efféctum: et pestiléntiam mortalitatémque propitiatus avérte; ut mortalium corda cognoscant, et te indignante talia flagélla prodire, et te miserante cessare. Per Dominum.

R Amen


(Del original: http://www.sodalitium.biz/benedizione-del-ss-tempore-mortalitatis-et-pestis/)